AS HE SAID IT

OUR BELOVED HOLY FATHER
Here is the Latin text read by the Holy Father in the Consistory, announcing his intention to resign :

" 
DECLARATIO

Fratres carissimi,

Non solum propter tres canonizationes ad hoc Consistorium vos convocavi, sed etiam ut vobis decisionem magni momenti pro Ecclesiae vita communicem. Conscientia mea iterum atque iterum coram Deo explorata ad cognitionem certam perveni vires meas ingravescente aetate non iam aptas esse ad munus Petrinum aeque administrandum.


Bene conscius sum hoc munus secundum suam essentiam spiritualem non solum agendo et loquendo exsequi debere, sed non minus patiendo et orando. Attamen in mundo nostri temporis rapidis mutationibus subiecto et quaestionibus magni ponderis pro vita fidei perturbato ad navem Sancti Petri gubernandam et ad annuntiandum Evangelium etiam vigor quidam corporis et animae necessarius est, qui ultimis mensibus in me modo tali minuitur, ut incapacitatem  meam ad ministerium mihi commissum bene  administrandum agnoscere debeam. Quapropter bene conscius ponderis huius actus plena libertate declaro me ministerio Episcopi Rome, Successors Sancti Petri, mihi per manus Cardinalium die 19 aprilis MMV commissum renuntiare ita ut a die 28 februarii MMXIII, hora 20, sedes Romae, sedes Sancti Petri vacet et Conclave  ad eligendum novum Summum Pontificem ab his quibus competit convocandum esse."


We feel sure numerous readers will appreciate the ability to access the actual historic Latin text.

Comments

Kelly said…
Thank you!
Also, the seminarian in the Photo, Mark, is from the Perth Archdiocese, just FYI.

Popular posts from this blog

CONVICT PRIEST - FATHER JAMES DIXON

CRASH THROUGH OR CRASH ?

SILENCE IS NO LONGER SAFE